|
JUL. Si autem dixeris utrumque justum esse, et quod nos
dicimus, et quod vos, id est, et quod lex sanxit, et quod
Manichaeus Traducianusque confinxit: hic sane rationis perspicuae
potentiam cohibentes, benignius te convenimus et mitius. Cur ergo si
creditis et hoc bonum esse quod dicimus, et illud bonum esse quod
dicitis, tantis totam Italiam factionibus commovistis? Cur
seditiones Romae conductis populis excitastis? cur de sumptibus
pauperum saginastis per totam pene Africam equorum greges, quos
prosequente Alypio tribunis et centurionibus destinastis? cur
matronarum oblatis haereditatibus potestates saeculi corrupistis, ut in
nos stipula furoris publici arderet? cur dissipastis Ecclesiarum
quietem? cur religiosi principis tempora persecutionum impietate
maculastis; si a nobis nihil aliud dicitur, quam quod etiam tu bonum
cogeris confiteri?
AUG. Sicut falsa sunt crimina quae objicis nobis, ita falsa sunt
dogmata quae fingitis vobis. Sed dicite quantum potestis omne malum
adversus nos, mentientes: nos tantummodo adversus vos christianam
fidem et catholicam defendemus. Et quid opus est vobis reddere similia
maledicta, et non potius Evangelio credere, atque gaudere, quod ex
istis falsissimis maledictis vestris nobis merces augeatur in coelis
(Matth. V, 11, 12)? Quomodo autem in hac re de qua nunc
agimus, et illud quod dicitis, et illud quod dicimus, bonum esse
possumus credere; cum dicamus nos Deum dixisse, Reddam peccata
patrum in filios: vos autem quod praecepit homini judicanti, ne
peccata patrum reddat in filios, ita laudetis, ut quod ipse se dixit
reddere, tanquam nostrum arguatis, et tanquam falsum injustumque sit
improbetis; nec in eo vos, non nobis, sed Deo refragari
calumniarique sentiatis?
|
|