CAPUT XXXVI

JUL. Verum hactenus mitiore sim functus eloquio: nunc autem splendor flammeae rationis ostendit, malis et bonis, profanis et sacris, piis et impiis, justis et iniquis, nullum esse consortium; atque ideo inter praecepta et judicia Dei nihil esse pugnarum; contrarium autem esse, aliena peccata aliis imputare, et eadem ne imputentur jubere. Quoniam de his duobus necesse est, uno concesso, alterum submoveri, id est, uno justo, alterum iniquum doceri. In lege autem Dei praescriptum esse, ne parentum peccata filiis imputentur (Deut. XXIV, 16). Ac per hoc, eadem auctoritate contrarium ejus, id est, opinionem traducis, cum Manichaeis funditus corruisse.

AUG. Toties dicere vera me piget, cum toties te dicere vana non pudeat. Peccata patrum se reddere in filios Deus dicit: peccata patrum ne reddat in filios, Deus quidem, sed homini dicit: utrumque approbandum est, quia utrumque Deus dicit.