CAPUT XXXVII

JUL. Ostendi certe non nos aliud defendere, quam quod primo ratio signat aequissimum, tum etiam Deus sua lege confirmat, tertio non aliter quam asserimus, id quod fuerat praeceptum, cum operis laude completum. Inculcatum est quoque hanc veram esse justitiam, quam placere sibi Deus etiam praecipiendo monstravit. Ac per hoc, constitit nihil adminiculi Manichaeam traducem aut in ratione, aut in legis testimoniis invenire.

AUG. Manichaei dicunt naturam sine initio semper malam: unde omne malum esse contendunt. Catholici autem, quod esse noluistis, conditam bonam peccatoque vitiatam, medico Christo indigere a parvulis usque ad senes: quoniam pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Unde Manichaei separandum a bono malum sic opinantur, ut extra sit: nos vero quamvis malum a bono intelligentia separemus, nec id quod malum dicitur, aliquam substantiam esse credamus; tamen ab iis qui liberantur, non ita separandum malum putamus, ut extra sit; sed in eis sanandum esse scimus, ut non sit. Illi enim malum substantiam malam dicunt ; nos vitium substantiae bonae, nullamque substantiam. Quantum intersit attende; et desine medicum Christum sanandis parvulis invidere, ne ira Dei maneat super eos dicentis, Reddam peccata patrum in filios. Illum aspice qui hoc dixit: Deus est, non Manichaeus. Illum aspice qui dixit, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22): Apostolus Christi est, non discipulus Manichaei. Illum aspice qui dixit,

“Omnes homines sub peccato nascimur”

(Ambrosius, de Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3): episcopus est catholicus, non Manichaeus, aut Pelagius, aut Pelagianus haereticus. Quapropter quoniam peccatum operis punit et homo, peccatum autem originis nonnisi Deus: ideo Deus, cum se dicat peccata patrum reddere in filios, praecipit tamen homini ne pro peccatis patrum damnet et filios. Discerne divina et humana judicia, et invenies inter se duo ista non esse contraria.