CAPUT XXXVIII

JUL. Sed ne forte existat quis usque adeo obstipus, ut perspicuis sibi velit sententiis approbari, Deum videlicet non aliter judicare, quam judicari imperavit; quod quidem est contentionis nefandae: tamen quoniam veritati arma suppeditant ad omnem documentorum satietatem, in id ipsum ostendere testes acerrimos non pigebit. Impletus itaque sancto Spiritu loquitur Ezechiel propheta: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quid vobis parabolam istam in terra Israel, dicentium, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel: quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes animae meae sunt. Anima quae peccat, ipsa morietur. Homo autem qui fuerit justus, qui faciet judicium et justitiam, in montibus non manducabit, et oculos suos non extollet ad desideria domus Israel, et uxorem proximi sui non contaminabit, et ad mulierem menstruatam non accedet, et hominem non deprimet, et pignus debitori reddet, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dabit, et nudum operiet vestimento, et pecuniam suam in usuram non dabit, et superabundantiam non accipiet, et ab injustitia avertet manum suam, et judicium justum faciet inter virum et proximum ejus; et in praeceptis meis ambulavit, et justificationes meas custodivit, ut faceret eas: justus est iste, vita vivet, dicit Adonai Dominus. Et si genuerit filium pestilentem, effundentem sanguinem, et facientem peccata, in via patris sui justi non ambulavit, sed qui in montibus manducavit, et uxorem proximi sui contaminavit, et mendicum et pauperem depressit, et rapinam rapuit, et pignus non reddidit, et in simulacra posuit oculos suos, et iniquitatem fecit, cum usura dedit, et superabundantiam accepit: hic vita non vivet; omnes istas iniquitates fecit, morte morietur, sanguis ejus super ipsum erit. Si autem genuerit filium, et viderit omnia peccata patris sui quae fecit, et timuerit, et non fecerit secundum ista, in montibus non manducavit, et oculos suos non levavit ad desideria domus Israel, et uxorem proximi sui non contaminavit, et hominem non depressit, et pignus non pigneravit, et rapinam non rapuit, panem suum esurienti dedit, et nudum operuit vestimento, et ab iniquitate avertit manum suam, usuram et superabundantiam non accepit, justitiam fecit, et in praeceptis meis ambulavit: iste non morietur in patris sui iniquitatibus, vita vivet. Pater autem ejus quia tribulatione tribulavit, et rapinam rapuit, contraria fecit in medio populo meo, et mortuus est in sua iniquitate. Et dixistis: Quid est quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quia filius justitiam et judicium et misericordiam fecit, omnia legitima mea conservavit, et fecit ea; vita vivet. Anima autem quae peccat, ipsa morietur. Filius non accipiet injustitiam patris sui, neque pater accipiet injustitiam filii sui : justitia justi super ipsum erit, et iniquitas iniqui super ipsum erit. Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat omnia mandata mea, et faciat judicium et justitiam et misericordiam; vita vivet, et non morietur: omnia delicta ejus quaecumque fecit, non erunt in memoria; in sua justitia quam fecit, vita vivet. Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivat? Cum se autem converterit justus a sua justitia, et fecerit iniquitates secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, si fecerit, non vivet: omnes justitiae ejus quas fecit, non erunt in memoria; in delicto ejus quo excidit, et in peccatis suis quibus peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis: Non dirigit via Domini. Audite nunc, domus Israel. Numquid via mea non dirigit? Nunc via vestra non est aequa. Cum convertit se justus a sua justitia, et facit delictum; morietur in eo delicto quod fecit, in ipso morietur. Et cum averterit se iniquus ab iniquitate sua quam fecit, et fecerit judicium et justitiam: hic animam suam custodivit, et vivit, ut averteret se ab omnibus iniquitatibus suis, quas fecit, vita vivet, et non morietur. Et dicit domus Israel: Non corrigit via Domini. Numquid via mea non corrigit, domus Israel? Nonne magis via vestra non corrigit? Ideo unumquemque vestrum secundum vias ipsius judicabo vos, domus Israel, dicit Adonai Dominus (Ezech. XVIII, 1-30).

AUG. Haec per Ezechielem prophetam promissio est novi Testamenti, quam non intelligis, ubi Deus regeneratos a generatis, si jam in majoribus aetatibus sunt, secundum propria facta discernit. De quibus enim dicitur, Anima patris mea est, et anima filii mea est; separatim procul dubio suas vitas agunt. Si autem filius adhuc esset in lumbis patris sui, sicut scriptum est de Levi, quod in lumbis fuit Abrahae, quando decimatus est a Melchisedech Abraham (Hebr. VII, 9, 10); non posset tunc dici, Anima patris mea est, et anima filii mea est, quando una utique anima erat. Velans autem Propheta mysterium suo tempore revelandum, regenerationem non nominavit, per quam quisque filius hominis ex Adam transit ad Christum: sed quod non dixit illo tempore, intelligi voluit isto tempore, quo fuerat ad Christum transeuntibus auferendum velamen. Nam quoniam profiteris te esse christianum, quamvis ostendas antichristum, id efficere moliens ut Christus gratis mortuus sit; quaero a te, utrum si homo faciat opera illa cuncta justitiae, quae propheta Ezechiel toties repetendo commemorat, etiam non regeneratus, vita vivat. Si dicis eum vita vivere, contradicit Christus antichristo, et dicit, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54): quem cibum et potum ad regeneratos pertinere, velis nolis, cogeris confiteri. Si autem tanta mole auctoritatis obtritus, responderis eum qui omnia illa bona fecerit, si non fuerit regeneratus, vita non vivere: responde quae causa sit; et vide generationi regenerationem, non imitationi imitationem, in eo quod Apostolus Adam ex parte peccati, et Christum ex parte justitiae proponit, opponi. Evidentius autem tibi ostendam ad novum Testamentum pertinere, in quo regeneratorum haereditas est, quod Ezechielem prophetam dixisse commemoras: non quidem nunc, sed cum dixeris omnia, quae de ipsis verbis ejus tuae loquacitatis more dicturus es.