CAPUT XXXIX

JUL. Videturne assertor locupules judiciorum suorum Deus, qui tam multis capitibus de hac quaestione non solum judicavit, sed etiam disputavit? Plane qui temporum nostrorum praevideret errores, tanta verborum suorum vel luce, vel copia, duo est juste operatus et provide : unum, ne quis ulla quaestionum ambiguitate moveretur; aliud, ne apud eos qui se immersissent sponte naufragiis, excusationis tabula ulla remaneret. Loquitur ad Judaeos, qui captivitatem sceleribus exigentes, ad relevandam propriae praevaricationis invidiam, parentibus, non moribus suis, debitam eam fuisse jactabant: et convenit eos auctoritate patria. Utquid vobis, inquit, istam parabolam, ut dicatis, Parentes manducaverunt uvas acerbas, et filiorum dentes obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si dicetur amplius parabola haec in Israel: quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita anima filii, omnes animae meae sunt. Anima quae peccat, ipsa morietur.

AUG. Cum ait, Si dicetur amplius parabola haec in Israel; ostendit solere dici, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Nec arguit quia dicebatur, sed promittit ubi non dicatur. Unde autem hoc dicebant, nisi quia, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9), Deum dixisse sciebant?