CAPUT XLI

JUL. Duobus ergo his ostendi dicit, Deum non posse mentiri, hoc ipso quia promisit, atque id quod promisit quia se testatur implere: non quod Deus sine attestatione tali imbecillum atque dubium soleat habere sermonem; sed ut veritatem suam documentis grandibus oneraret, eo genere locutionis abusus est, quod hominibus etiam fallere solitis credi faciat. Hoc ergo pondere in praesenti quoque causa admonet Deus atque praescribit, et ut nullus hoc quod Traduciani asserunt, de populo suspicetur, et Deum non posse eo quem detestatur modo judicare, cognoscat: Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel.

AUG. Non dicitur in Israel, recte diceres, si veros Israelitas regeneratos videres, in quibus hoc non dicetur. Nam in his qui non regenerantur, merito dicitur; quoniam non sunt Israel, secundum id quod ait ad Romanos Apostolus, Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel: ubi sine dubio filios novi Testamenti, hoc est filios promissionis, volebat inteligi. Denique sequitur: Sed in Isaac vocabitur tibi semen; hoc est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 6 8).