|
JUL. Quid est hoc, Amplius non dicetur: cum hoc usque
hodie tantis Manichaeorum conatibus asseratur? Sed hoc est quod
indicat, quoniam nemo qui est de populo Israel, vel qui hujus
Scripturae auctoritatem suscipit, post definitionem meam tale quid
audebit accredere. Porro omnis qui in illa opinione perstiterit, nec
his obedit Litteris, nec in eo qui est verus Israel annumerabitur.
AUG. Si ergo post definitionem suam vult intelligi Deus hoc
neminem crediturum; quaerendum est, cur ante hanc non improbe
credebatur, peccata patrum etiam in filios esse reddenda. Et si bene
quaeratur, invenietur propter obnoxiam generationem dictum, Reddam
peccata patrum in filios. Unde natum est proverbium illud de uvis
acerbis. Propter liberam vero regenerationem promissum est
Testamentum novum, ubi hoc amplius non dicatur: quia haereditati
damnosae quae venit ex Adam, per Christi gratiam renuntiatur, quando
renuntiatur huic saeculo, ubi necesse est premi jugo gravi filios
Adam, non utique injuste, a die exitus de ventre matris eorum, usque
in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1): unde sacra
mysteria, etiam parvulis renuntiantibus, satis quid agatur ostendunt.
|
|