CAPUT XLIII

JUL. Postquam parabolae illius vanitate reprehensa, sanxit sententiam promulgatione atque obtestatione divina, etiam justitiae suae dignatur aperire rationem, cur necessitudines peccatis non graventur alienis. Quoniam omnes animae, inquit, meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes animae meae sunt: anima quae peccat, ipsa morietur. Quare ergo esset aequissima sententiae ista moderatio, proprietate quoque ostendit animarum.

AUG. Ista proprietas animarum ad vitas pertinet separatas. Non enim renasci aliquis nisi natus potest. Quare autem decimatus est Levi cum esset in lumbis Abrahae, nisi quia nondum in eis fuerat suarum proprietas animarum?