CAPUT XLIV

JUL. Cum anima, inquit, patris mea sit, et anima filii mea sit (quo testimonio, ut multis aliis, docetur, animam nihil debere seminibus, quam Deus juri suo vindicat); iniquissimum, inquit, et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus.

AUG. Separas ergo carnem a jure Dei, quem putas animam solam juri proprio vindicare; et oblitus es quod scriptum est, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 12)? Quod certe aut secundum carnem dictum est, aut secundum utrumque; non tamen secundum animam solam. Quod autem tibi placet ut dicat Deus, Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus: cur non quaeris unde sit justum, ut anima carne de parentibus tracta et ipsius Dei gravetur operibus? Corpus enim corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15). Et puto te agnoscere, Dei opus esse etiam corruptibile corpus. Quid igitur meruit imago Dei, ut ad impedimentum rerum sciendarum corruptibili corpore gravetur, si nullum est originale peccatum? Cur autem non etiam hoc facis Deum dicere, Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago per infidelitatem vel negligentiam parentum vel quorumlibet inter quos vivit, vel per quamcumque necessitatem, sine Baptismo de corpore exeat, et ad regnum meum non admittatur, nec vita vivat, quia carnem sanctam non manducavit, nec sanguinem bibit (Joan. VI, 54)? An et contra istam Christi sententiam disputabis atque clamabis, dicens, Prorsus, etiamsi non manducaverit carnem Christi, neque biberit ejus sanguinem, vita vivet? O vocem, cujus, nisi antichristi! Vade, dic ista, doce ista: audiant te Christiani viri et feminae, audiant homines mente corrupti, reprobi circa fidem; audiant te, ament te, honorent te, pascant, vestiant, ornent te, et perditum sequendo perdant et se. Sed novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): nec desperandum est et de vobis, quamdiu patientia ejus impenditur vobis.