|
JUL. Cui hunc statum dedi, ut ei nolenti nemo noceret
externus, sed sponte capesseret vel peccatum vel justitiam, vel
praemium vel reatum.
AUG. De prima hominis natura hoc dici potest, non de ista vitiata
atque damnata. Neque enim et in paradiso ante peccatum aggravabat
animam corpus corruptibile: aut vero usque adeo vos mente corrupti
estis, ut etiam hoc dicere audeatis. Si autem non audetis, dicite
quare corruptibili corpore imago Dei meruerit aggravari, qui non
vultis cum catholica Ecclesia peccati originem confiteri.
|
|