CAPUT XLVI

JUL. Indignaris itaque mihi, cur juranti magis Deo credam, quam Manichaeo somnianti, qui nulla praesertim, si non sanae fidei testimonia, vel argumenta promit vigilantis ingenii: quae licet nunquam tanta inveniri queant, ut veritatis valeant fundamenta convellere; tamen quae vel in praesentiarum contra stoliditatis pudorem solatii quidpiam, si apte dicerentur, afferrent. Persistit Deus, id quod sacrum fecerat praecipiendo, communire jurando. Pergit planum facere etiam per exempla quod sancit, et dicit quia si fuerit homo omnes justitiae species impolluta devotione custodiens, et hic genuerit filium qui pestilentibus moribus adhaerescat, atque ab itineribus deflectat paternis, nihil ei prosit tanta patris cura justitiae comparata nobilitas. Atque item e regione hujus peccatoris filium statuit, patris sui vias consilio meliore fugientem, ostenditque nihil ei nocere iniquitatem parentis. Paremque conditionem justitiae facit atque peccati, asserens vitia generantium ita non ire per semina, sicut non queunt ire virtutes; sed ad jus suum omnes animas pertinere: per quod et illud ostenditur profanum, quod dicis nascentium et animas et corpora a jure diaboli possideri.

AUG. Jam tibi responsum est: inaniter verbosaris. Totus homo, hoc est et anima et corpus, per substantiam suam ad jus pertinet Creatoris: per vitium vero, quod nulla substantia est, diabolo est mancipatus; sub eadem tamen potestate Creatoris, sub qua et ipse est diabolus constitutus.