CAPUT XLVII

JUL. Asserta examinis sui libra, jam tunc opinionem vestram in his qui similia arbitrabantur, accusat. Et dixistis: Quid est, quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quoniam anima, inquit, quae peccat, ipsa morietur: filius autem non accipiet injustitiam patris sui, neque pater accipiet injustitiam filii sui: justitia justi super ipsum erit, et iniquitas iniqui super ipsum erit. Quis nostrum hinc cum tanta diligentia unquam disputare potuisset, cum quanta Deus per os Prophetae sui dividendo, comparando, repetendoque disseruit?

AUG. Et tamen cum hoc fecerit Deus, tantae perspicuitati verborum ejus misces loquacitatem tuam, sciens bonam non esse causam tuam.