|
JUL. Verum non hoc solum explanasse contentus,
aliud quoque ad confirmationem justitiae hujus, a misericordiae
operibus admovet argumentum; et pronuntiat, illis ipsis personis quae
sponte peccaverunt, si ad poenitentiam emendationemque confugerint,
errores praeteritos non nocere. Iniquus, inquit, si convertat se ab
iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat mandata mea; omnia delicta
ejus quaecumque fecit, non erunt in memoria; in sua justitia quam
fecit, vita vivet. Id est, cum in hoc sim proposito clementiae, ut
etiam propria indulgeam peccata correctis, qui potest fieri ut imputem
aliena nascentibus? aut sinunt res, ut sit apud me rea innocentia,
cum conditur; apud quem est efficax, si vel interpolata repetatur?
AUG. Alia est causa poenitentium, alia nascentium. Nam prorsus
quomodo justum ostendatis Deum, non invenitis, si et in nascentibus
nulla peccata invenit, et eos tamen corruptibili corpore, et tot
tantisque insuper calamitatibus aggravat. Non enim numerari possunt
mala quae patiuntur infantes, febrem, tussim, scabiem, dolores
quorumque membrorum, ventris fluxum, lumbricos, et alia innumerabilia
ex ipsa carne existentia, et ipsarum curationum quam morborum plura
tormenta, et extrinsecus ictus vulnerum, plagas verberum, incursus
daemonum. Vos autem sapientes haeretici, ne fateamini originale
peccatum, parati estis talibus floribus implere paradisum. Si enim
haec ibi futura fuisse non dicitis; quaero cur sint in parvulis nullum
habentibus, ut contenditis, omnino peccatum. Si autem et ista ibi
futura fuisse non erubescitis dicere; quales christiani sitis, quid
nos opus est dicere?
|
|