|
JUL. Displicuit hoc cultoribus idolorum: displicet et
vobis fides nostra, quam videtis hac lege formatam. Dixerunt ergo
profani: Non est recta via Domini, Audite ergo, inquit, domus
Israel. Numquid non est via mea recta? Nonne via vestra non est
aequa? Ideo unumquemque vestrum secundum viam vestram judicabo vos,
dicit Adonai Dominus. Perspicisne quibus testimoniis muniamur? Num
aliqua sectamur ambigua? num aucupamur verba generalia? num aut
debilibus aut in volutis argumentis fidem tuemur? Exsecramur quod
exsecratur Deus, intelligimus quod exponit Deus, disserimus quod
disputavit Deus, credimus propter quod juravit Deus: Non accipiet
iniquitatem patris sui filius, neque pater accipiet injustitiam filii
sui: justitia justi super ipsum erit, et iniquitas iniqui super ipsum
erit. Quomodo se Deus judicaturum promittat relucet, id est, nec
peccata parentum imputare filiis, nec filiorum parentibus; ac per
hoc, constitit etiam testimoniis Scripturarum, de quo ambigi ratio
non sinebat, eam videlicet justitiam Deum tenere in judiciis suis,
quam tenuit in praeceptis.
AUG. Hinc saltem intellige, de his ista locutum Deum patribus et
filiis, qui separatim jam viverent, quia cum dixisset, Non accipiet
iniquitatem patris sui filius, neque pater accipiet injustitiam filii
sui; mox addidit, Justitia justi super ipsum erit. Numquid enim in
hoc saeculo dici de parvulo potest, quod justitia ejus super ipsum
sit; quandoquidem per vitam propriam nec juste, nec inique adhuc
potest vivere? Quidquid igitur poenarum in hac aetate patitur, quo
merito patitur, si nullum ex parentibus traxit? Cum justissimus Deus
poenas immeritas nec infligat alicui, nec infligi sinat: nec dici
possit, ad exercendam virtutem parvuli, quae adhuc in eo nulla est,
haec mala eum perpeti. Porro, si futurum saeculum cogites, quod
pertinet ad haereditatem Testamenti novi; etiam de parvulis rectissime
dicitur, qui in ipsa aetate moriuntur, Justitia justi super ipsum
erit, et iniquitas iniqui super ipsum erit. Sic enim discernetur a
regenerato generatus, ut in eo regno iste vita vivat, in quo justitia
inhabitat; in eo autem supplicio ille morte moriatur, in quo cruciatur
iniquitas. Sed quae istius justitia, nisi quae in illum transit a
Christo, in quo omnes vivificabuntur? et quae hujus iniquitas, nisi
quae in illum transiit ex Adam, in quo omnes moriuntur?
|
|