|
JUL. Sed ne forte simpliciorum auribus tali cavillo coneris
illudere, ut dicas Deum hic de his qui perfectae sunt aetatis
locutum, id est, ut illis filiis parentum crimina diceret non nocere,
qui naturale malum operum suorum sanctitate vacuassent: ostendendum est
nihil hanc promovere fraudem. Quamvis enim absolute praescripserit
Deus; quoniam iniquitas parentum non addicat filios innocentes, sed
unusquisque propriis iniquitatibus arguatur; nec hinc fidelis animus
possit ambigere: tamen ut opinionis tuae confossum tot fulminibus legis
retractemus cadaver, quatenus accipiendam hanc Dei disputationem
putabis, videlicet ut parentum, sicut nec adultis, ita nec
nascentibus filiis obsint delicta? An ut tantummodo jam grandioris
aetatis et justitiam operantibus non sinantur nocere; parvulos autem,
antequam per propriam justitiam naturale virus exhauriant, scelere
generantium gravari, sicque fiat quod per Prophetam Deus futurum
negavit?
AUG. Imo sic fit quod alio loco dicit Deus, Reddam peccata
patrum in filios (Deut. V, 9). Cum enim utrumque ipse dicat,
id est, et patrum ad filios non pertinere peccata, et reddere se in
filios patrum peccata, non potest utique sibi esse contrarius. Et
ideo recte, quaerentibus quomodo utrumque sit verum, unum horum
generationi, alterum regenerationi intelligitur convenire. Tu qui
pervertis cor tuum, cave illum; et quod verum audis, non vocabis
cavillum.
|
|