|
JUL. Sed ad hoc nos referimus. Et illud ergo aliud, quod
paribus momentis appenditur, fieri profitere, id est, ut justitiae
parentum filiis suis prosint, eosque sanctificent, atque illis
tantummodo non dicantur prodesse, qui grandioris jam aevi, natales
justitias propriis attrivere criminibus: ut quia utrumque a Deo
negatum, et alterum alterius exemplo dissertum atque inculcatum est,
quam tu negationem rationibus tuis videns esse contrariam, in parvulis
mentitam esse contendis, ambas ejus partes nascentum conditione
confutes. Quod cum feceris, duo mala pariter perpetrabis, unum quod
oppugnat sententiam Dei, aliud quoniam nasci de justo justum, et de
criminoso asseris criminosum.
AUG. Negationem Prophetae non dico mentitam, sed a te non
intellectam. Ille quippe regenerationem prophetavit, quae a peccatis
parentum ad Dei, non ad hominum judicium pertinentibus, sola filios
esse praestat alienos: tu autem dum negas generationem contagium mortis
antiquae de patribus trahere, ipsam regenerationis causam conaris
exstinguere. Quamvis enim lavacrum regenerationis, quidquid
peccatorum invenerit, diluat; tamen alia peccata possent et poenitendo
sanari; sicut possunt in eis, quos iterum regenerare fas non est.
Illud vero quod generatione contrahitur, nisi regeneratione non
solvitur. Justus ergo ex Deo, non ex homine nascitur; quoniam
renascendo, non nascendo fit justus: unde etiam tales filii Dei
vocantur. Lege Evangelium: Non ex sanguinibus, neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I,
13). Quid quaeris rerum genera multum diversa conjungere? Homines
hominum carne nascuntur, Dei Spiritu renascuntur. Quid ergo mirum,
si quemadmodum de Spiritu justitiae sumit homo justitiam, ita de carne
peccati trahit originale peccatum? Neque enim venisset homo unus ad
liberandos nos in similitudine carnis peccati, nisi omnium nostrum
esset caro peccati. Cum igitur huic gratiae christianae sit inimica
haeresis vestra, adhuc mirari et conqueri audetis, quod vos Christi
detestetur Ecclesia?
|
|