|
JUL. Si autem non sustinens reclamantis strepitum
veritatis, alio tentaris effugere, in plagas incides fortiores. Nam
si dicas, Vera quidem est Prophetae sententia, sed in personis
grandioribus, quae dicit necessitudines culpis mutuis non gravari; in
parvulis autem ab una sui parte mentitur, qua dicit eos reos non esse
ob scelera generantium; in alia autem non mentitur, in qua asserit
eos nullis parentum virtutibus sublevari: tunc plane foedissimam non
disputandi, sed confingendi; non eloquendi, sed loquendi; non
postremo sani hominis, sed excidentis sensu Manichaei libidinem
publicabis: si tibi putes contra perspicuam rationem, contra honorem
Dei, contra exempla, contra testimonia praeceptorum, contra
expositionem judiciorum, quod libuerit licere respuere, et quod
delectarit assumere.
AUG. Sententia Prophetae ex parte nulla mentitur: sed tu non
intelligens quod per illam prophetatur, ut non dicam mentiris, certe
(quod sine injuria tua dixerim) nescis quid loquaris. Nam et hoc
quod dicis asserere Prophetam,
|
“nullis parentum virtutibus filios
sublevari;”
|
|
quomodo et quatenus accipiatur, interest plurimum.
Numquid enim vos negatis, fide parentum regenerandos offerri filios
Ecclesiae matri, et baptizandos ministris Dei? Quomodo ergo nullis
parentum virtutibus filii sublevantur? An christianam fidem dicere
audebis nullam esse virtutem? Annon sublevantur, cum in Dei regnum
non aliter quam eadem regeneratione mittuntur? In ipsis quoque
beneficiis temporalibus quare dicitur ad Isaac, Faciam tibi propter
Abraham patrem tuum (Gen. XXVI, 24)? Quare etiam Loth
filius fratris Abrahae, patrui sui meritis adjuvatur (Id. XIV et
XIX), si nullis parentum virtutibus filii sublevantur? Quare
postremo et propter peccata Salomonis filio ejus regnum minuitur, et
propter bona merita David non totum tollitur (III Reg. XI,
11-13), si nullis peccatis parentum filii gravantur, aut nullis
virtutibus sublevantur? Homo linguate, non cordate, ista discerne:
hic vide, si potes, quid per Ezechielem fuerit prophetatum. In
aperto est enim, nec patrem non regeneratum obesse filio regenerato,
ad capessendam vitam aeternam, de qua dictum est, vita vivet; nec
patrem regeneratum prodesse ad hoc ipsum filio non regenerato; nec
vicissim filium patri aut prodesse regeneratum non regenerato, aut
obesse non regeneratum regenerato, ut ille vita vivat, vel iste morte
moriatur. Si autem ista non potes videre, cur nec tacere?
|
|