CAPUT LIII

JUL. Quis tu es, qui oestro Marcionis concitatus in excidium aequitatis irrumpas? qui sub censuram linguae tuae mysteriis adhuc Manichaeorum lubricae, Dei tam Judicia quam praecepta compellas? Nemo hoc unquam facere, nisi qui prius ea negavit, aggressus est. Tu testamentum Dei, quod ratio, aequitas, pietas, veritas, fide scribentibus Prophetis, quasi quidam sacrorum testium ordo signavit, audebis Manichaeo auctore perrumpere. Olim et intelligentiae sanctitatem, et religionis speciem perdidisti, si hac sententia, quae apud Ezechielem est, traducis tuae putes aut auxilium reperiri, aut exitium non teneri.

AUG. Spatiatur loquacitas inopiae copiosa, ubi non cernitur, vel etiam si cernitur, spernitur veritas; ubi est non verborum vanissima, sed rerum certissima copia. Aliud est directus veridicus, aliud disertus maledicus. Propheta filiis et patribus suas vitas separatim ducentibus vera dicit: tu Manichaeorum nomine Catholicis Prophetam recte intelligentibus Pelagiana rabie maledicis.