CAPUT LV

JUL. En cui luci, cui populo sententiarum, cui dignitati judiciorum tradux tua et convicium facere non timet, et conatur inferre praejudicium. Hic dubium non est, quia non te pudeat illud dicere, quod videtur reliquum, id est, ut respondeas veram Prophetae, imo Dei per Prophetam, esse sententiam, insuperabilem prudentum rationem, qua docetur iniquissimum, ut peccata parentum filiis imputentur.

AUG. Erubesce, tu es iniquissimus: nam qui dixit, Reddam peccata patrum in filios, non est iniquus.