|
JUL. Nec te hoc putare, quia reatu voluntatis semina
omnium hominum polluantur: sed tamen hanc justitiam in Adae solius
crimine non valere; ipsius unum esse peccatum, quod omnibus
imputetur. Ad quod ego, quid prius facere debeam nescio: rideamne,
quod ineptiae exigunt singulares? sed multorum perditio quos
decipitis, miserationem exspectat et lacrymas. Serio ergo moerore
conficiar ? sed argumentorum tuorum prodigia incutiunt, quamvis moesto
animo, cachinnum.
AUG. Dic quod dicturus es, egregie corrector; quo auctore
deceptor est credendus Ambrosius, de quo ait Pelagius magister tuus,
quod ejus fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem
ausus est reprehendere. Tu eum reprehende, fortior enim es atque
potentior inimicus crucis Christi, quam si esses inimicus Ambrosii;
audacius invides gratiae Dei, quam si invideres illi homini Dei.
Reprehende, inquam, irride exagitando, defle dolendo: potes enim vi
magna eloquentiae in urbanitatem ducere vanitatem tuam, et in
misericordiam transfigurare vecordiam. Dic ergo illum virum errasse
deformiter, desipuisse infeliciter, affirmando discordiam
concupiscentiae carnis et spiritus in naturam ex primi hominis
praevaricatione vertisse (Lib. 7 in Luc. XII, 52). Quis
enim sine illa nascitur, ex quo coeperunt homines nasci, nascendo
utique in carne peccati? Sed tu homo acutissimus, non credens tale ac
tantum illud fuisse peccatum, ut posset in hoc malum tunc ipsam mutare
naturam, eamque ineffabilis apostasiae merito facere cum stirpe
damnandam; hoc quod omnes sobrii malum sentiunt, malum judicant,
ebrius Pelagiano dogmate asseris bonum. Mirabili enim facundia
potes, eam quam sancti accusant gemitibus, tu laudibus ornare
libidinem, et talem prorsus, qualis et nunc est, se scilicet
nolentibus ingerentem, et ad certamen provocantem corda castorum,
tanquam formosum et amoenum lignum, etiamsi nemo ibi peccasset, inter
peradisi nemora collocare. Erubesce, beatitudo Pelagianorum; et
vide quo fugias, quia casti te fugiunt.
|
|