|
JUL. Quis enim hoc, si quid saeculo huic superfuerit
aetatis, monumentis poterit credere litterarum, exstitisse videlicet
hominem, qui crederet et juraret, non esse naturale, quod esset
naturale; non esse generationis, quod esset generationis; non
pertinere ad conditionem parentum, quod ad aliquos non ob aliud
pertineret, nisi quia fuissent parentes? Puto quod conficta haec,
magis quam ab ullis defensa mortalibus, arbitretur secutura generatio.
Hos enim natatus, et has nauseas, atque hos vomitus, vestra natio
fidesque perpetitur, qui dicitis, Non possunt parentum peccata ad
filios decurrere per naturam, quia res arbitrii seminibus non ligatur;
sed peccatum Adae, quod de voluntate conceptum est, transit in omnes
homines per naturam, quia res arbitrii seminibus illigata est: non
damnat etiam Deus filios pro peccatis parentum, quia summae
iniquitatis est, sed damnat Adae posteros propter peccatum parentum,
quod nulla potest justitia vindicari: non pertinet postremo ad
conditionem generationis, quia hi qui conjuges sunt, fiunt parentes;
quod non ob aliud pertinuit ad Adam, nisi quia conjugii lege
generavit. Hoccine cursum gubernare est, an natare? hoccine est
conficere, an nauseare? hoccine est sumere aliquid solidum, an semper
evomere? Iisdem sermonibus quod negaveris affirmas, iisdem lineis
quod affirmaveris denegas; et irasceris cur non acquiescamus homini,
qui gravi morbo ruptus non potest tenere quod suscipit:
AUG. Absit ut dicamus, aliorum patrum in filios Deum peccata non
reddere: cum Scriptura divina toties nominatimque testetur, pro
quibus patrum peccatis in quos eorum filios vindicta processerit; usque
adeo ut quoddam peccatum grave regis Achab, parcens ei Deus, in ejus
filium vindicare distulerit (III Reg. XXI, 29). Sed quis
modus et quae sit divinae ratio et mensura justitiae de aliorum patrum
peccatis, ut reddantur in filios, indagare quis potest? Propter quod
Deus sibi tenuit ista judicia, hominem vero judicantem sic vindicare
prohibuit. Sed apostasia primi hominis, in quo summa erat, et nullo
impediebatur vitio libertas propriae voluntatis, tam magnum peccatum
fuit, ut ruina ejus natura humana esset tota collapsa: quod indicat
humani generis tanta miseria, quae a primis ploratibus vagientium usque
ad exspirantium novissimos halitus omnibus nota est; ita ut qui eam
negant, majorem partem sibi vindicent humanae miseriae tam horribili et
incredibili caecitate: sicut vos facitis, qui mortalem Adam ita
factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, etiam
post judicium Palaestinum, ubi vos ista dicentes Pelagius ipse
damnavit, adhuc dicere non timetis. Sed perge, ut tibi placet,
atque etiam ipsos tot Palaestinos episcopos criminare Manichaeos:
clama, ad horam Pelagium cessisse Manichaeis, ne damnaretur ab eis.
Imple paradisum pomis libidinum; et tot ac tanta mala quae perpeti
videmus infantes, tanquam non sint poenales dolores, sed vernales
odores, per illa felicia prata diffunde. Et me irride quasi
natantem; cum tu in haec profunda demersus intereas: me irride quasi
nauseantem ac vomentem; cum tu mortuus jaceas, et tanquam vermescente
putredine, sic inquieta loquacitate putescas: me argue quasi
affirmantem quod negaverim, et quod affirmaverim denegantem; cum tu
potius hoc feceris, sicut in tuo volumine superlore monstravi; et me
hoc non fecisse, possint, qui legunt attendere, et quam fallaciter
hoc me fecisse dixeris, invenire: me dic gravi morbo ruptum, quod
suscipio tenere non posse; cum tu spiritu vitae penitus amisso, non
saltem valeas ingesta suscipere.
|
|