CAPUT LVIII

JUL. Vides quidem etiam ipse, rem dignam conflictatione non esse: tamen ut mentibus subveniatur incautis, quae crassiores quasque opiniones et malis moribus blandientes in solatium assumunt conscientiae sauciatae; interrogamus utrum tantae stoliditatis inventum de aliqua Scripturarum occasione compereris. Si dixeris, Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12): admonemus te, ut relegas praesentis operis superiorem libellum, cujus si memor fueris, Apostoli testimonium usurpare non poteris.

AUG. Nos te potius admonemus, ut ipsum Apostolum legas, et videas pauca ipsa, de quibus agimus, verba ejus, tam manifesta esse contra te, ut non libello, sed plane longissimo et loquacissimo libro, frustra ea fueris in haereticam vestram sententiam non vertere, sed pervertere; non exponere, sed obscurare conatus.