CAPUT V

JUL. Nec aliena peccata aliis imputaret; ac per hoc, nec propter parentum iniquitates innocentes eorum filios, qui per se nihil operati essent vel boni vel mali, per quod parentum suorum crimina docerentur imitati, aeternis adjudicaret suppliciis. Quibus collectis, Deum et esse, et justum esse constaret, quem claruerat, si aliquid operetur injustum, tantum subire in divinitate, quantum pertulisset in aequitate dispendium.

AUG. Verum dicis: ac per hoc, nihil operatur injustum, cum gravi jugo premit filios Adam a die exitus de ventre matris eorum. Quod utique injustum esset, si peccatum originale non esset.