CAPUT LIX

JUL. Si autem dixeris, quia una est forma Baptismatis, qua diversae aetatis homines consecrantur; fateberis, etiam me tacente, commemorationem ibi nec generationis infectae, nec carnis diabolicae, nec Adae aliquam contineri: ad quod tamen suo loco, quamvis ad traducem non spectet, plene responsuri sumus.

AUG. Ubi respondere coeperis, quid ibi nisi, ut soles, haereticus apparebis?