|
JUL. Unam ergo saltem contra tantam a nobis productorum
testium dignitatem, contra justitiam manifestam, contra perspicuam
rationem, legis ede sententiam, per quam te ostendas fuisse deceptum:
quod ideo addidi, quia etiamsi esset quae tale aliquid ambiguitate
verborum putaretur ostendere, aliarum tamen sententiarum splendore et
magisterio, ita ut justitiae congruebat, cogebatur exponi.
AUG. Certa, non ambigua, contra vos divina testimonia
proferuntur; sicut jam a nobis multa prolata sunt: sed quia tenebras
vestras redarguunt, vobis lucida non videntur; et quaecumque vobis sua
radiante luce molesta sunt, contra illa cor clauditis, ne inde nox
fugetur erroris.
|
|