CAPUT LXI

JUL. Nunc autem cum nec exigua opinionis hujus in Scripturis sanctis inveniatur occasio, et e regione fides quam tuemur, non minus suis rationibus quam exemplis et testimoniis muniatur: funesta es prorsus obstinatione pervasus, qui putas damno legis, damno rationis, damno prudentiae, damnoque justitiae, Manichaeorum somniis annuendum.

AUG. Damno legis non audis, Reddam in filios peccata patrum (Deut. V, 9). Damno rationis non vides, mala quae parvuli patiuntur, qui propria peccata in hac vita nulla fecerunt, nonnisi ex peccatis originis causas justas habere apud Deum. Damno prudentiae non caves, contra antiquissimum fidei catholicae fundamentum dogma proferre vel defensare novitium, quo negatur originale peccatum. Damno justitiae, sic iniquus es, ut sub meo nomine, tot viris sanctis, Ecclesiae Christi filiis et patribus, discipulis atque doctoribus, qui ante nos fuerunt, atque ipsi matri omnium catholicae Ecclesiae, non timeas Manichaeae pestis objectare contagium.