CAPUT LXIII |
JUL. Manifestum erat, non generationis, sed alterius cujuscumque fuisse causae, quod unius generantis peccato, apud iniquum tamen judicem, filii videbantur obnoxii.AUG. Apertissime dicis iniquum Deum, qui peccata patrum apertissime dicit se in filios redditurum. |