CAPUT LXIV |
JUL. Fiebatque, ut sicut judicis aestimatio innocentibus maculabatur addictis, ita generationis status aliorum parentum vindicaretur exemplis. Si enim tramitis, si criminis causa in fecunditatis opere constitisset; omnem fecunditatem conditio ista pollueret.AUG. Reddam peccata patrum in filios, Deus clamat: ergo quia ille verax est, tu ab itinere veritatis exorbitas. |