CAPUT LXV

JUL. Cum vero non diversae generationis diversus tamen appareret status; relucebat prorsus, etiam in illo conjugio, cujus reatui soboles sua communicaverat, generationem non fuisse vitiatam.

AUG. Etsi diversa generatio non est, cum morituri ex morituris nascuntur: tamen quod dicit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10), non ad alios patres, sed ad illum pertinet, qui tanta impietate peccavit, quantam nos metiri atque aestimare non possumus. Sed quantam illam judicaverit Deus, satis idoneis didicimus testibus, et divina scilicet Scriptura, et ipsa generis humani miseria, quantam pro peccato ejus propagini ejus, non injusto utique judicio Dei, redditam cernimus: qui, non dico aeternam et animae et corporis, sed nec temporalem corporis mortem, nec tot et tanta mala quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso, si nemo peccasset, futura fuisse dicimus, quoniam christiani sumus. Alii vero patres etiamsi multa peccant, tamen quia et anima infirma, et in corpore corruptibili quod aggravat animam, peccant; nec peccatis eorum fit natura moritura, et peccata eorum in filios, supplicio longe diverso et longe minore redduntur, ejus occulto justoque judicio, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21), et, Reddam peccata patrum in filios, non mendaciter dicit.