CAPUT LXVI

JUL. Quid igitur actum est? Videlicet tam certum esse traducem non esse peccati, ut etiamsi doceres, propter Adae peccatum filios puniri, constaret tamen innasci peccata non posse, nec crimen ire cum semine; quando non hoc in omni fecunditate esse fatereris: ac per hoc, etsi traderentur personis vitia, non tamen conceptibus miscerentur. Nunc autem cum inter me et te conveniat, parentum peccatum ad filios, nisi vitio et reatu generationis, non potuisse transire; rationi autem, exemplis, legique convenerit, generationis statum nullo pacto potuisse vitiari; quod etiam ex tua concessione firmatur, qui dicis nullorum parentum peccata praeter duorum ad liberos permeare: invictissime confectum est, nec fecunditatem primorum hominum a diabolo fuisse corruptam, nec nasci ullum posse peccatum.

AUG. Non hoc tibi dicitur: ipse tibi, quod non dicimus, dicis. Et aliorum patrum in filios peccata redduntur, divina justitia, non humana: scit enim Deus quando et quomodo id justissime faciat; homo autem nescit, et secundum cognitionem suam debet ferre judicium. Potest enim scire, cum judicat (quamvis et hoc non semper), factum cujusque personae: unde autem novit quibus et qualibus vinculis connexa sit, de qua orta est, natura naturae? Sed illud unum, quo in mortis necessitatem mutata est humana natura, etiamsi alia nulla sint, sufficere ad damnationem, nisi generationis obligatio regeneratione solvatur, hoc dicimus, etsi audire non vultis; hoc veritate non vincitis, etsi oppugnare loquacitate persistitis.