|
JUL. Quaeritur ergo a nobis, cur non assentiamur
naturale esse peccatum. Respondemus, Quia nullum habet
verisimilitudinis, nedum veritatis, nullum justitiae, nullum pietatis
colorem; quia diabolum conditorem hominum facit videri.
AUG. Facit plane videri, sed vobis, non eis qui noverunt a natura
discernere vitium, quamvis in natura sit vitium. Lege ad Hebraeos,
et vide eorum esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus ad
separandum bonum a malo: quod vos non habetis. Ideo quando dicimus,
Nascitur homo cum vitio; diabolum ejus conditorem dici putatis, ita
caeci vel contentiosi, ut nec corporum vitia, cum quibus quidam
nascuntur, possitis aut velitis attendere: quorum vitiorum merita si
quaerantur a vobis, quo confugiatis, nisi ad praecipitium, non
invenitis, quamdiu ad Catholicae solidam petram redire non vultis
|
|