|
JUL. Quanquam, o infelicitas erroris humani! nimio
quippe, perpendens ipsam conflictus nostri rationem, dolore
concutior, potuissene hoc in dubitationem venire, atque assertione
hanc eguisse causam: potuisse, inquam, in Ecclesiis, quae Christo
se credere faterentur, dubitari, utrum Deus juste, id est,
rationabiliter, judicaret!
AUG. Quia hoc non dubitatur, ideo scriptum est, grave jugum esse
super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL,
1). Neque enim melior est Pelagiana, quam ecclesiastica
sapientia.
|
|