|
JUL. Quoniam non minus habet turpitudinis quam
profanitatis, cum pro summis assertionis suae testimoniis genitalium
pudorem amplexatur:
AUG. Non amplexamur genitalium pudorem: sed potius pudor iste unde
sit, quod vos non vultis, agnoscimus. Audimus enim Scripturae
manifestissimum testimonium: contra quod vos obsurdescitis, cum
obmutescere deberetis. Quis enim audiens quod illi primi homines nudi
erant, et non pudebat eos (Gen. II, 25), non videat unde sit
factum, ut post peccatum puderet eos nudos esse, et ea membra quorum
puderet, festinarent succinctoriis qualibuscumque velare (Id.
III, 7)? Sed inventus est homo, qui etiam talem libidinem, cui
repugnandum est ne peccetur, et cujus etiam impudentes pudet, in
paradiso constitueret, etiamsi ibi nemo peccasset; nec eum ista
dicentem tantae ac tam sacrilegae deformitatis puderet. Rogo te, si
libido ista, ut credimus, solam tibi ingerit molestiam resistendi,
nullam vero exhibet voluntatem; cur ei, quamvis falsae, tam magnam
laudis persolvendam putas esse mercedem?
|
|