CAPUT LXXV |
JUL. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit.AUG. Itane vero sacra auctoritas non est, Corpus mortuum est propter peccatum? et Dei criminatio, non laudatio est, Vivificabit et mortalia corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11)? Puto quod non criminator, sed ipso Deo plenus Dei praedicator haec dixit. Ubi ostendit Adam non sic esse factum, quemadmodum dicitis, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. |