CAPUT VII

JUL. Sed nimis sum ipsa rerum reverentia, ejus qua de agitur contentionis oblitus. Miror enim ambigi de Dei aequitate potuisse; cum constet in Traducianorum synagogis nihil de ejus iniquitate dubitari.

AUG. Quia de Dei aequitate non ambigitur, ideo grave jugum super parvulum, justum esse creditur: et quia hoc justum esse creditur, ideo parvulus sine originali peccato esse non creditur. Proinde in Ecclesia catholica, unde Pelagiani ex nobis exierunt, non sicut dicis, nihil de iniquitate Dei, sed potius nihil de ejus aequitate dubitatur; ubi nec infans, cujus est unius diei vita super terram sine sorde peccati esse docetur et dicitur (Job XIV, 4. sec. LXX.); et ideo in malis quae patitur, non injustus Deus, sed justus agnoscitur.