CAPUT LXXX

JUL. Istae sunt ergo causae, quae nos in impugnationem mali naturalis accendunt, quae dedignari et despicere faciunt consortia perditorum.

AUG. Tot tantorumque doctorum catholicorum pium consensum nullo modo, nisi perditus, diceres consortium perditorum.