CAPUT LXXXII

JUL. Ergo Deum et justum et pium credimus et veracem, ac per hoc nihil impossibile mandasse legem ejus tenemus, nihil falsum confirmare testimonia, nihil iniquum pronuntiare judicia: sed ipsum esse hominum conditorem, quos nulli crimini obnoxios creat, verum plenos quidem innocentia naturali, voluntariarum autem virtutum capaces.

AUG. Unde ergo non exsufflatam, non exorcizatam imaginem suam non admittit ad vitam suam? Siccine merces innocentiae redditur? An potius generatione reatus attractus, neque regeneratione dimissus, juste negata vita, morte consequente punitur? Alienatos quippe a vita Dei detestatus Apostolus non fuisset (Ephes. IV, 18), si poena nulla esset.