|
JUL. Quibus collectis alterum teneatur necesse est
ex duobus: videlicet, ut aut talis credatur Deus, qualem confingit
Traducianus Manichaeus; aut talis intelligaris cum omnibus qui in
traducis scita concedunt, qualem depraeliatur honoratus Deus. Non
autem potest esse Deus talis, qualem Manichaeus somniat; sed est
pius, justus, et verus Deus, qualem omnis sancta Scriptura, omnis
lex et fides nostra veneratur. Ac per hoc, hoc est tuum dogma, quod
ut cum Dei injuria suscipitur, ita cum ejus honore destruitur.
AUG. Si pium Deum sentitis, quare Salvatorem, hoc est, Jesum
a parvulis impie prohibetis? Si justum, quare grave super parvulos
jugum sine ullius peccati meritis creditis? Si verum, quare dicenti,
Reddam in filios patrum peccata, non creditis?
|
|