CAPUT LXXXIV

JUL. Tempus est ut ad alia transeamus: sed reposcit a nobis causae dignitas, ut etiam ea quae superiori libro putamus praetermissa, reddamus. Quod quidem prudens lector supervacaneum forsitan judicabit: tamen quoniam compertum est, rerum periculis depositam causam etiam levibus inhaerere; opera est, quibus praesidia sustuleris, auferre solatia.

AUG. Quoniam in alia transire coepisti, jam quod superius promisimus, debemus ostendere, prophetiam scilicet Ezechielis, qua dicitur patrum in filios peccata non reddi, sicut filiorum non redduntur in patres, ad praenuntiationem pertinere revelationis Testamenti novi. Dicit enim tale aliquid etiam propheta Jeremias, et ibi unde hoc dicatur illustrat. Nam inter caetera: Convertere, inquit, virgo Israel, revertere in civitates tuas lugens: usque quo averteris filia inhonorata? Quoniam creavit Dominus salutem in plantationem novam, in qua salute circuibunt homines. Sic dixit Dominus: Adhuc dicent verbum hoc in terra Juda, et in ejus civitatibus, cum revocabo captivitatem ejus, Benedictus Dominus super justum montem sanctum suum. Et qui inhabitant in Judaea et in omni civitate ejus simul cum agricola, et tolletur in grege; quoniam inebriavi omnem animam sitientem, et omnem animam esurientem satiavi. Propter hoc exsurrexi, et vidi, et somnus meus dulcis mihi factus est. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo Israel et Juda, semen hominis et semen pecoris. Et erit sicut vigilabam super eos deponere et affligere, ita vigilabo super eos aedificare et complantare, dicit Dominus. In diebus illis non dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur, et ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes ipsius. Nempe manifestum est hoc ad dies pertinere plantationis novae, de qua, ut hoc diceret, loquebatur: ubi et illud semen hominis et semen pecoris quod se Deus seminaturum esse promisit, spiritualiter intellectum, eos qui praesunt et eos qui reguntur, facit agnosci. Sed quia inveteratum erat in cordibus populi, scriptum esse in vetere Testamento, Reddam peccata patrum in filios: ne quisquam Scripturam Dei repugnare sibi arbitraretur, ut apertius ostenderet, illud veteri, hoc novo congruere Testamento, continuo subjunxit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, etc. (Jerem. XXXI, 21-32, sec. LXX, cap. XXXVIII). Ad illud igitur Testamentum generatio pertinet, ad hoc autem regeneratio: unde ibi peccata patrum redduntur in filios, hic vero generationis vinculo per regenerationem soluto, non dicitur, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt; sed ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes: quia non in patris, sed in suo peccato, si commiserit, quisque morietur. Tu autem cum prophetia ubi dicitur, Non accipiet filius peccatum patris sui (Ezech. XVIII, 20), non ostendisti quemadmodum Scriptura concordet ubi dicitur, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9). Haec quippe inter se contraria remanebunt, nisi horum duorum singula, ad Testamenta singula referantur, quod evidentissime Jeremias propheta monstravit.