|
JUL. Igitur cum venissemus (Lib. 2, cap. 56
sq.) ad apostoli Pauli sententiam, quam Scripturarum expertibus
Traducianus venditare solitus erat, id est, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12), ostendi primitus
ipsius sermonis testimonio, a loci illius adytis Traducianos fuisse
submotos, quando Gentium Magister peccati antiquitatem revolvens, ad
generationis custodiam, quasi fortissimum stipatorem finitum numerum
collocasset, ut dicens per unum hominem peccatum intrasse in mundum,
praescriberet nihil se de generatione sensisse, quae nisi per duos non
posset existere. Atque assignavi distinctum esse inter commixtionem et
peccatum parentum, cum diceretur intrasse peccatum quidem in mundum,
sed per eum numerum qui fetibus non poterat convenire. Actumque est
sufficienter per totum libellum, peccati ibi non naturam indicatam
esse, sed formam, quod a praevaricatoribus post secutis, imitatione
constaret, non generatione susceptum. Verum quia scriptum legimus in
Epistola ad Hebraeos de Judaeis, Ex uno orti sunt, et hoc
emortuo, id est, de Abraham; superius quoque in eadem Epistola
legitur de Christo, Qui sanctificat, et sanctificantur, ex uno
omnes (Hebr. II, 11): ne horum aliquid, vel similium, si
inveniri poterit, Traducianus arripiat, atque argumentetur quidquam
de responsione nostra ponderis fuisse discussum, qua affirmavimus ideo
dictum esse unum, per quem transierit peccatum, ne generatio sineretur
intelligi; cum inventum sit in hac Epistola nomine unius generationem
indicatam: ideo, inquam, id retractandum putavi. Ut igitur sit
intentus lector, admoneo: multiplici enim haec oppositio genere
destruetur. Ibi itaque ubi commemoratio Abrahae fit, et Sarra ejus
uxor inseritur, Talis est quippe ordo verborum: Fide qui vocatur
Abraham, obedivit in locum exire, quem accepturus erat in
haereditatem; et exiit, nesciens quo iret: fide demoratus est in
terra promissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac
et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim
fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Fide
et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptione seminis accepit, etiam
praeter tempus aetatis; quoniam fidelem esse credidit qui promiserat.
Propter quod ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tanquam sidera coeli
in multitudine, et sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis
(Hebr. XI, 8-12). Cum ergo utrumque commemorasset, id
est, et Abraham et Sarram, eamque dixisset lege senectutis effetam,
sed fide virtutem concipiendi seminis accepisse; secure subdidit ab uno
ortos tot populos, qui multitudini conferrentur astrorum. Ut ergo
copula exponeretur parentum, tam fidelis praedicatio, quam rei gestae
veritas imperavit: ut autem de ipsis duobus in commendatione propagatae
multitudinis, non utrumque, sed alterum diceret, ars laudantis
admonuit. Volebat quippe ostendere, certa fides quam magna
meruisset, dicens virtute Dei excedentem numeros multitudinem
propagatam; accommodatius ad laudem operis ejus esse perpendens, si ex
uno eos, quam ex duobus diceret procreatos; maxime cum in laudis
augmento, quam ultimus sermo cumulabat, nullum esset historiae
dispendium, quam supra utriusque personae commemoratione suppleverat.
AUG. Qui te nihil dicere non intelligit, quid intelligat nescio.
Dixeras Apostolum propterea dixisse, Per unum hominem peccatum
intravit in mundum, quia exemplum peccandi homo ille caeteris
praebuit:
inquis,
|
“eo loco vellet
intelligi, Per duos diceret, non, per unum”
|
|
(Lib. 2, capp.
56, 183). Cum potius, si exemplum vellet intelligi, Per unam
diceret, non, per unum, quam constat etiam ipsi viro suo exemplum
praebuisse peccandi. Sed quia generatione peccatum intravit in
mundum, sola regeneratione sanandum, ideo dixit, per unum: quia
sicut humani exemplum peccati coepit a femina, sic generatio coepit a
viro; conceptionem quippe quae ad feminam pertinet, seminatio quae ad
virum pertinet, nullo dubitante praecedit. Sed ecce inventum est
evidentissimum testimonium, sive a te ipso, sive ab alio qui hoc tibi
fortassis objecit, ubi sine ulla ambiguitate ab uno orti dicti sunt
innumerabiles, cum virum et feminam, duos utique parentes, ut
orirentur habuerint: sed dictum est rectissime, propter exordium
generationis, quod a semine viri est. Denique cum laudabilia fidei
exempla proponeret, ab ipso Abel coepit, et commemorato Abraham
pervenit ad Sarram. Jam utique ab illo transierat, et de ejus
conjuge loquebatur: et tamen cum ad memorandam generationem immensi
populi ventum esset, ad illum reversus est; quia ille genuit, quod
illa peperit. Quod si, ut debueras, cogitares, non blasphemares
fidelem fidei praedicatorem, qui scripsit Epistolam, et diceres eum
Quid admonitum, quaeso? an ut
mentiretur, ab uno asserens ortos, qui orti sunt a duobus?
videlicet, ut existimas,
|
“id esse perpendens, ad
laudem operis Dei.”
|
|
Multum erras: non delectat Deum falsa
laudatio. Soles eam tu quidem libenter exhibere libidini: sed valde
displicet falsitas veritati. Nam et ipsi libidini te cur praebeas,
non laudatorem, sed adulatorem, nescio. Numquid ideo te plus
amabit? Prorsus falleris: illa non amat hominem, sed plane
stimulat, ut amet quod amare non debet. Si autem potest quocumque
locutionis modo non mendaciter, sed veraciter dici, ex uno esse
ortos, qui orti sunt ex duobus: cur putas ideo generationem non
potuisse insinuari, ubi dictum est, Per unum hominem peccatum
intravit in mundum; quia generatio fit per duos, non per unum? Cum
sit omnibus notum, aut eum potius, aut prius generare qui seminat;
feminam vero aut non generare, sed parere, aut si et ipse partus recte
generatio dici potest, prius eam de viro generante concipere, et
postea fetum quem conceperat generare. Proinde Apostolus cum peccatum
in mundum, quod Christus regeneratione dilueret, generatione intrasse
vellet intelligi; per unum hominem dixit, qui tunc vel prius vel
potius generavit: praesertim quia, ut jam diximus, et tibi
inculcandum est, si hoc propter exempli diceret principatum, per unam
diceret, ex qua primum in genere humano peccandi processit exemplum;
et magis praetermitteret virum, quem mulieris exemplum, ut etiam ipse
peccaret imitando, noverat subsecutum.
|
|