CAPUT LXXXVI |
JUL. Ad Hebraeos ergo, ubi de generatione sermo est, ex uno dicuntur multi exstitisse: ad Romanos autem, ubi de peccato Apostolus loquitur, per unum hominem ait intrasse peccatum; quo numero absolutissime se nihil de generatione sensisse perdocuit.AUG. Contra res apertas sic loqui, non est, ut putas, eloquentia laudabilis, sed incredibilis impudentia. |