CAPUT LXXXVII

JUL. Ubi autem de Christo dicitur, Qui sanctificat, et sanctificantur, ex uno omnes (Hebr. II, 11); non de Adam, sed de Deo accipi potest, cujus virtute Christus secundum carnem factus est, et omne genus humanum: et per hoc ad labefactandam intelligentiam Apostoli, qua dixit per unum hominem peccatum intrasse in mundum, aliorum similitudo verborum nihil quivit afferre momenti. Haereat tamen id quod sequitur maxime prudentis animo lectoris, ut intelligat me hactenus multo remissius quam res postulabat, egisse. Patiamur quippe, ut plurimis testimoniis doceatur generationem, quae nisi per duos fieri non potest, agi tamen etiam per unum solere dici. Verum nihil opinio traducis promovebit: cur? Videlicet quia alia sunt quae abusive, alia quae proprie dicimus: ergo ea quae sunt propria, appellationes suas sine dispendio largiuntur; ea vero quae per usurpationem dicuntur, principalibus rebus, videlicet propriis, definitionum suarum praejudicia non sinuntur invehere; fitque hoc totum inculpabiliter, eum rebus de quibus non est ulla dubitatio, per abusionem vocabula impertimur aliena.

AUG. Sed tu dubitationem, apertis etiam rebus quae contra te fuerint, illaturus es.