|
JUL. Caeterum cum res aliqua contra opinionem
omnium eo sermone inducitur, in cujus sono habet omne praesidium;
graviter peccatur, si proprio ejus nomine ad manum posito, emendicata
abusivi appellatione signetur. Cum ergo de fetibus sermo est, quoniam
nullus dubitat quin natus quisque duos habeat parentes, nec hoc
adstipulatione indiget; non incommodabit intellectui, si dicam ex uno
illum esse generatum: neminem quippe sermo meus adeo permovebit, ut
putet illum nasci aut sine patre, aut sine matre potuisse.
AUG. Natus quidem duos parentes habet: sed ut nascatur, unus eum
serendo gignit, altera edendo parit. Unde satis apparet, cui sit
potissimum, vel cui primum generatio tribuenda; ut desinas rebus in
luce positis nebulas loquacitatis offundere. Quis autem sic loquitur,
ut dicat quemquam ex uno generatum? cum omnis qui hoc audit, non
cogitet nisi patrem, nec hominem seminando generet nisi unus pater.
Sed ex uno generati duo vel plures recte dici solent, qui non habere
unum patrem possent existimari. Ubi autem pater et mater sunt
cogitandi, quis ex uno natus nisi mendaciter dicitur? Numquid enim,
si manifestum sit duos simul ambulasse, aut aliquid simul egisse, ideo
sine mendacio dicis unum ambulasse, aut unum hoc egisse, quia
manifestum est duos fuisse? Nonne mendacium tuum tanto erit
impudentius, quanto illud apertius? Ponitur quidem et singularis
numerus pro plurali, tropica locutione, sicut in plagis quibus
percussa est Aegyptus, ubi dicitur rana vel locusta numero utique
singulari (Psal. LXXVII, 45, 46, et Psal. CIV,
34), cum multae fuerint: si autem diceretur rana una, vel locusta
una; quis dubitaret tanto esse hoc mendacium vanius, quanto est illa
veritas clarior? Desine igitur istos fumos hominibus harum rerum
imperitissimis vendere; et per unum hominem in mundum intrasse
peccatum, non sicut tu, sed sicut Apostolus dicit, intellige. Per
unum quippe hominem non exemplo praecedentem (nam hoc de femina
diceretur), sed principio generantem, quia prior sevit quod illa
conciperet, et ipse genuit quod illa pareret, peccatum intravit in
mundum: sicut scriptum est, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit
Jacob, et per caeteras subsequentes generationes ista locutio
perseverat; nec dictum est, Abraham et Sarra genuerunt Isaac,
aut, Isaac et Rebecca genuerunt Jacob: et ubi matres commemorari
necessarium fuit, non ait Evangelista, Judas et Thamar genuerunt
Phares et Zaran; sed ait, Judas genuit de Thamar (Matth. I,
2, 3): et ubicumque adjunxit et matres, generationem tamen
patribus dedit, non dicens, Ille et illa genuerunt illum, sed,
Ille genuit illum de illa: unde intelligas eo modo dictum, ex uno
Abraham genitos esse innumerabiles, quia ipse illos genuit unus ex
Sarra. Ideoque dictum, Per unum hominem peccatum intravit in
mundum, ut intelligeretur ibi generationis initium, quod ex viro est;
non imitationis exemplum, quod in genere humano per unam potius, quam
per unum intravit in mundum.
|
|