CAPUT XCI

JUL. Commendaveritque Apostolus transisse peccatum, sed non per unum; ostenderitque hoc veritas ad exemplum proprie pertinere: intolerabili impudentia Traducianus facit, ut dicat et ad se illum numerum inflexum abusione pertingere.

AUG. Quid est quod tam saepe novo nomine quasi contumelioso agere te putas, ut fugiatur veritas antiquissimi catholici dogmatis, dum novitas expavescitur nominis? Quid non potest isto modo derideri? sed vanitate, non urbanitate. Apostolus enim dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Haec verba utrique suscipimus: si ergo nos Traduciani sumus propter peccatum quod generatione traductum est, ut in omnes homines pertransiret; vos Traduciani estis propter peccatum quod imitatione traductum esse fingitis, ut in omnes homines pertransiret ; et prior Apostolus Traducianus apparuit, qui sive hoc quod eum sensisse clarum est, sive illud quod errando dicitis senserit; peccatum tamen in mundum per unum hominem intrasse, et in omnes homines pertransisse dicendo, hujus occasionem nominis praebuit. Si autem traducis nomen his verbis non convenit, ubi dicitur per unum hominem intrasse, et in omnes homines pertransisse peccatum; nec nobis hoc nomen, nec vobis, nec Apostolo convenit: sed plane hoc dicere, hoc objicere, hoc assidue odioseque repetere, ineptiae vestrae satis convenit.