CAPUT XCII

JUL. Nam cum inauditum monstrum sit, si dogma etiam tolerabile, novum tamen, aliquis relinquens propria, abusivis verbis condere ambiguisque conetur: tum istud infinite deformius est, quod res obscenas et Dei justitiam criminantes, tam ancipitibus Augustinus nititur confirmare sententiis, ut eas contra se proprie, pro se autem precario sonare fateatur. Quisquamne eruditorum illi argumento fidat, quod cum in jus venerit, ab inimico ejus quasi vernaculum, ab illo vero quasi fugitivum plagiatumque pensetur?

AUG. De verbis abusivis et propriis ea loqueris, ut hominum paucitate contempta qui te intelligunt et inveniunt delirantem, eligas multis qui te non intelligunt, videri dicere aliquid, cum dicas nihil. Melius ergo paucis doctis te relinquo, qui et me non demonstrante, facillime intelligunt te nihil dicere, quam te refellendo, quamvis vera dicam, ea quae multi non intelligunt dico. Verumtamen ubi dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, propter generationis auctorem, ideo formam futuri, propter regenerationis auctorem; non verba sunt abusiva, sed propria.