CAPUT XCIII

JUL. Quod igitur ad Hebraeos positum est, ex uno omnes, exigit laus Dei, post commemorationem tamen parentum: quod autem dicitur de Christo, Qui sanctificat, et sanctificantur, ex uno omnes, ad Deum relatum est.

AUG. Magis post commemorationem parentum (praesertim quia jam transierat a patre, et de matre loquebatur), praeteriri non debuit ipsa mater; sed dici debuit, Ex duobus orti sunt; qui non ex uno, sed ex duobus orti erant; ut laus Dei esset vera, non falsa: nisi quia et hoc verum est, quod ex uno orti sunt; nec abusive dictum est, sed proprie propter auctorem seminis patrem, non propter augendam mendacio, sicut tu existimas, Dei laudem. Dicere quippe, Homo fecit, quod homines duo pluresve fecerunt; potest tropica esse locutio: si quis autem dicit unum hominem fecisse, quod duo fecerunt, nisi eorum duorum auctor facti sit unus; aut mentitur, aut fallitur: sicut de locusta et rana paulo ante jam diximus.