CAPUT XCIV

JUL. Sic enim Apostolus ad Corinthios, Nam sicut mulier, inquit, ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 12). Tertio vero ostendit ratio, quoniam etsi neutrum horum quod nobis adminiculatur, fuisset; tamen illam sententiam, qua per unum hominem intrasse peccatum in hunc mundum Paulus disputat, nullum cum Manichaeis iniisse foedus.

AUG. Tu potius ista dicendo ostenderis foedus. Nam quod foedus est Apostolo cum Manichaeo: cum Apostolus dicat, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; quod evertit haeresim vestram: Manichaeus autem dicat, Corpus immutabiliter malum est, propter coaeternam bono mali naturam? Itemque in eo loco ubi dictum est, Corpus mortuum est propter peccatum; Apostolus dicat, Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11): Manichaeus autem dicat, carnis corpora non pertinere ad boni Dei creaturam, sed ad mali naturam; nec Christum a mortuis suscitatum, sed non esse mortuum? Vos ergo qui Manichaei non estis, sed diversa peste nec vos sani estis, dicite quomodo sit corpus mortuum propter peccatum; qui corporis mortem non per peccatum illius hominis, sed lege naturae intrasse asseveratis in mundum.