|
JUL. Ac per hoc, inconcussa manet nostra responsio, quae
ostendit per unum hominem, non generatione vitiatam atque corruptam,
sed integra permanente natura, vitiosam solummodo allegari ab Apostolo
peccantium voluntatem.
AUG. Numquid usque adeo caeci estis, aut homines excaecatis
caliginosis disputationibus vestris, ut negare audeatis nasci corpora
vitiosa? Numquid ad hominum naturam non pertinent corpora? aut, quod
Manichaei dicunt (quorum dementiam nescientes quidem, sed quantum
adjuvetis, advertere et cogitare non vultis), gentis tenebrarum
corporibus anima bona tenetur admixta? Dicite ergo vitiosorum corporum
merita, qui negatis parvulos ex parentibus trahere ulla peccata. Ecce
Manichaei dicunt: Usque adeo caro ista mortalis non ad opificium
Dei, sed ad gentis pertinet tenebrarum, ut etiam hominum corpora,
quos ad imaginem Dei factos esse perhibetis, non solum corruptibilia
et conditioni mortis obnoxia, verum etiam vitiosa saepe nascantur.
Quid eis respondebit haeresis vestra, nisi humanam, quamvis sub Deo
creatore et artifice, hanc tamen esse naturam, ut etsi nemo
peccasset, etiam in paradiso talia hominum corpora nascerentur? O
abominabilem et damnabilem vocem! Nos autem quoniam hominum corpora
non solum corruptibilia et necessitati mortis obstricta, verum etiam
multa in eis innumerabili vitiositate languida, distorta, deformia,
nullo parentum praecedente peccato, in paradiso exortura fuisse non
dicimus, et eos qui dicunt dignissimos anathemate judicamus; non ab
initio sic institutae naturae, sed iniquitatis merito postea vitiatae
ista tribuimus, ut et vos et Manichaeos inconcussa et antiqua fidei
catholicae stabilitate destruamus.
|
|