|
JUL. Sed revertamur ad librum illum, quem ad Valerium
destinavit, in quo discerptas de libro meo uno duntaxat sententias sibi
discutiendas refellendasque proposuit. Et quidem in primo operis
praesentis libello usque ad ea Augustini dicta perveneram, quibus
retecta impudentia, qua opinionis illius fugiebat invidiam, ne
diabolum videretur asserere hominum conditorem, pronuntiavit Deum esse
auctorem malorum, atque ipsum talis meriti creare substantiam, quae
reatum, antequam usum rationis, accipiat, et quae in regno diaboli,
Conditoris sui manibus collocetur.
AUG. Qui naturam discernit a vitio, non dicit quod dicis: qui
intelligenter legit quod dico, non me putat dicere quod non dico.
|
|