CAPUT XCVII |
JUL. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.AUG. Quantumlibet non intelligas, quomodo Deus faciat ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21): ita facit tamen, ut non faciat tertium genus vasorum, nec in honorem, nec in contumeliam, quales vos esse parvulos vultis; et in regnum Dei non intrare imaginem Dei, nullam esse contumeliam deputatis. Ipsum enim regnum sic amatis, ut non ibi esse, non saltem levem poenam credatis hominis esse, sed nullam. |